1. Bache bene venies gratus et optatus
per quem noster animus fit letificatus
R: Istud vinum bonum vinum
vinum generosum
reddit virum curialem
probum animosum
2. Hec sunt vasa regia quibus spoliatur
ierusalem et regalis babilon ditatur
R: Istud vinum bonum vinum.... (všichni)
3. Ex hoc cypho conscii bibent sui domini
bibent sui socii bibent et amici
R: Istud vinum bonum vinum....
4. Bachus forte superans pectora virorum
in amorem concitat animos eorum
R: Istud vinum bonum vinum....
5. Bachus sepe visitans mulierum genus
facit eas subditas tibi o tu venus
R: Istud vinum bonum vinum....
6. Bachus venas penetrans calido liquore
facit eas igneas veneris ardore
R: Istud vinum bonum vinum....
7. Bachus lenis leniens curas et dolores
confert iocum gaudia risus et amores
R: Istud vinum bonum vinum....
8. Omnes tibi canimus maxima preconia
te laudantes merito tempora per omnia
R: Istud vinum bonum vinum....
Istud vinum bonum vinum....
Dieser text wurde 162 mal gelesen.